BISSEXTUS

BISSEXTUS
BISSEXTUS
Annus bissextilis in quo unus dies in Februarii mense intercalatur; sic dictus, quod eô mense tune Bis sexto Kalendas dicatur, quae additio quôlibet sit quadrienniô. Iulianus enim annus 365 dierum et 6. horarum spatiô constat, quae horae quôvis quadrienniô integrum diem componunt; sed quia illae 6. horae integrae non sunt, desiciunt enim minuta undecim, consequenter spatiô 131. annorum integri diei summam consiciunt: ideo in Kal. Gregoriano ordinatur, ut in quatuot saeculotum cursu ter Bissextus relinquatur. Itaque cum Anno MDC. occurreit intercalatio Bissexti, hinc tria sequentia saecula, nimirom MDCC. MDCCC. et MCM. Bissextos non habebunt, habebitautem saeculum, MM. vide de Bissexti institutione Gloss. in Clement, de Reliq. et vener. Sanctor. §. Certam diem, apud Macros Frattes in Hierolexico. Item infortunium, malum superveniens, vulgo etiam Graecis hâc notione. Order. Vitalis l. 2. Tunc Bissextilis erat annus, ac sicut vulgo audivimus, revera suprra proditores corruit bessextus. Et l. 13. Hie tumultuosus annus vere Bissextilis fuit, et tunc ultimus in ordine concurrentium Bissextus cucurrit, at, ut vulgo dicitur, Bissextus super Regem et populum eius in Normannia et Anglia cecidit. Vulgaris etiam num apud Gallos loquendi formula: le Bissexte est tombe sur une telle affatre. Sed et exactio quaedam ab Episcopis fieri solita hâc voce notata reperitur. Synodus Pictavensis A. C. 1280. c. 11. Monemus in generali, quod de Bissexto et aliis iuribus Episcopalibus reddant nobis vel mandato nostro, item de Synodo, parata, et aliis iuribus Archidiaconorum, Capicerit et aliorum Prioratum Ecclesiaenostrae sibi (sic). ab bis qui ad ea tenentur satisfactum, antequam recedant (e Syuodo) apud Car. du Fresne in Glossar. Ad propriam vocis signisicationem ut redeam, a die bissexte, ut dictum, nomen habet Annus Bis-sextilis. Bissextum autem definitur Scaligero, dies consurgens ex quatuor quadr antum appendicibus et anno quarto Iuliano absolute accrescens, isagogic. Chronologiae Canon. l. 1. c. 2. Ei respondet in anno Arabico seu Muhammedano ὑπερημέρῳ seu buercalari, dies excrescens, qui conficitur ex horis et minutis redundantibus supra dies 354. in anno Arabico communi: (tot enim istiusmodi Annus diebus constat) adeo ut resectis ab anno communi et teservatis anno intercalari horis octo, et minutis 48. remaneant in anno retexto seu communi Hagareno tantummodo dies 354. et sint in anno ὑπερημέρῳ dies 355. quemadmodum ex quadrante diei multiplicato, in annis Iulianis, exurgit dies ulterior, ad finem lustri Iuliani, id est, quadriennii in anno Bis-sextili; sic ut in annis comm unibus Iulianis sint dies 365. annus aurem ultimus cuiusque lustri Iuliavi habeat dies 366. Crebrius vero annus huiusmodi Atabicus ὑπερήμερος recurrit quam Bissextilis Iulianus, quia ex 8. Horis et 48. minutis multiplicatis citius consurgit dies, quam ex quadrante diei sive sex horis. Unde cum spatiô annorum Iulianorum 32. mveniantur anni bissextiles tantummodo 8. pro totidem lustris Iulianis; in una contra triacontaeteride Arabica inveniuntur anni ὑπερήμεροι undecim. Vide Ioh. Forbesium Instructionum Historico-Theolog. l. 6. c. 2. §. 3.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Bissextus — (Bisextus, lat.), der nach Cäsars Anordnung jedes vierte Jahr nach dem 23. Febr. einzulegende Schalttag; bissextīl, einen Schalttag enthaltend …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Bissextus — Bissext, or bissextus (Lat. bis , twice; sextus , sixth), theday intercalated by the Julian calendar in the February of everyfourth year to make up the six hours by which the solar year wascomputed to exceed the year of 365 days. The day was… …   Wikipedia

  • bissextus — /buy seks teuhs, bi /, n. February 29th: the extra day added to the Julian calendar every fourth year (except those evenly divisible by 400) to compensate for the approximately six hours a year by which the common year of 365 days falls short of… …   Universalium

  • bissextus — /buy seks teuhs, bi /, n. February 29th: the extra day added to the Julian calendar every fourth year (except those evenly divisible by 400) to compensate for the approximately six hours a year by which the common year of 365 days falls short of… …   Useful english dictionary

  • bissextus — m ( te/ tas) the intercalary day of leap year; leap year [L] …   Old to modern English dictionary

  • bissextus — February 29th, the day added in leap years in the Julian calendar …   Ballentine's law dictionary

  • BISEXTUS vel BISSEXTUS — BISEXTUS, vel BISSEXTUS dies intercalatris, qui quarto quoque anno interseritut, ut anni ratio cum cursu Solis conveniat, Inventa est autem haec intercalandi ratio a Caesare Dictatore. Is enim, ut refert Plutarchus, quum enimadvertisset Solem… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • bisect — BISÉCT, bisecţi, adj. (În sintagma) An bisect = an de 366 de zile; an bisextil. – Din fr. bissexte, lat. bissextus. Trimis de paula, 07.04.2009. Sursa: DEX 98  biséct adj. m., pl. bisécţi Trimis de siveco, 10.08.2004. Sursa: Dic …   Dicționar Român

  • bissextile day — noun the name of the day that is added during a leap year • Syn: ↑leap day, ↑February 29 • Hypernyms: ↑day • Part Holonyms: ↑February, ↑Feb * * * (ˈ)bī, bə̇+ …   Useful english dictionary

  • високос — високосный, др. русск. високостъ (Новгор. Кормчая 1280 г., Псалтырь 1296 г. и др.), вероятно, из *висекъстъ, откуда *висекостъ и затем, с ассимиляцией гласных, др. русск. форма. Источником является ср. греч. βίσεξτος из лат. bissextus – то же; ср …   Этимологический словарь русского языка Макса Фасмера

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”